Úvod »Výuka a doučování» Hobbitus ille - četba v latině
Vydáno 2012
Haec est fabula de rebus praeteritis. Illis temporibus linguae atque litterae a nostris hodie valde distulerunt. Illae linguae in sermonem Latinum conuersae sunt. Duas autem quastiones animadvertas, scilicet: 1. Latine, verbum nani solum significat pumiliones, id est homines parvulos non, ut in hac fabula, gentem antiquam e qua Thorinus Scutumquerceum et comites orti sunt. 2. hic orcus est nomen quod illis in temporibus hobbiti beluis, quae plerumque gobelini (aut hobgobelini pro generibus grandioribus) appellantur, dederunt. Id nomen nequaquam pertinet ad Orcum Latine, id est Dis, deus inferus aut inferi ipsi.